- NOE
- NOELatine tessatio, vel requies. Unde Hesychius: Νῶε, ἀνάπαυσις, (ideoque ridicule Suidas: Νῶε, ὄνομα κύριον, παρὰ τὸ νῶ, τὸ κολυμβῶ, scil. quod in arca inclusus, in mediis aquis antârit) fil. Lamech, natua A. M. 1057. vir Deo gratus, quem, cum homines eius temporis perdere vellet, iussit; ut navem, sivearcam fabricaret, cuius beneficiô ab aquis cum familia tutus, ceteris submersis, hominum genus restituit: divisô inter filios orbe. Obiit A. M. 2006. aetat. 950. post diluvium. 350. Gen. c. 6. 7. 9. Sulp-Severus l. 1. c. 3. Ex quo Noe natus, iustitiâ egregius, et pracateris mortalibus, Domino carus acceptusque. Quâtempestate cum iam humanum genus abundaret, Angeli, quibus sedes ralum erat, speciosarum formâ Virginum capti, illicitas cupiditates appetierunt: aenaturae suae, originisque degeneres, relictis superioribus, quorum incolae erant, matrimoniis se martalibus miscuerunt; ex quorum coitu Gigantes editi esse dicuntur. Quibus rebus offensus Deus, maximeque malitiâ hominum, quae ult a modum processerat, delere pentius humanum genus decreverat. c. 4. Sed Noe virum iustum, vita innotens destinatae eximit sententiae. Ioseph. Iud Antiq. l. 1. c. 4. Πολλοὶ γὰρ ἀγγελοι Θεοῦ γυναιξὶ συμμιγέντες, ὑβριςὰς ἐγέννησαν παῖδας, καὶ παντὸς ὑπερόπτας καλοῦ διὰ τὴν ἐπὶ τῇ δυνάμει πεποίθησιν. Ὅμοια τοῖς ὑπὸο γιγάντων τετολμῆςθαι λεγομένοις ὑφ᾿ Ἑλλήνων καὶ οὗτοι δράσαι παραδίδονται. Ὁ Νῶχος δὲ τοῖς ὑπ᾿ αὐτῶν πραττομένοις δυχεραίνων, καὶ ἀλγηδῶς ἔχων, ἔπειθεν ἐπὶ τὸ κρεῖττον τὴν διάνοιαν, καὶ τὰς πράξεις μεταφέρειν. Ὁρῶν δε οὐκ ενδιδόντας, ἀλλ᾿ ἰχυρῶς ὑ;ὸ τῆς ὴδονῆς τῶ κακῶν κεκρατημένους, διῖσας καὶ μὴ φονεύσωσιν αὐτὸν μετὰ γυναικῶν καὶ τέκνων καὶ τῶ τούτοις συνοίκων, ἐξεχώρησε τῆς γῆς. Ὁ δὲ Θεὸς τοῦτον μὲν τῆς δικαιοσύνης ἠγάπησεν. Noam Saturnum veterum fuisse fuse probat Bochart. Geogr. Sacr. l. 1. c. 1. Arqam in Armeniae montibus quievisse, plurimi tradunt. Hieronym. credit Taurum illum fuisse, cuius pedem Araxes lambit. Alii id in montibus Gordiis contigisse referunt, et Epiphanius suô tempore arcae reliquias ibidem ostensasfuisse testatur. Vide eundem, cum Pererio in Gen, Riveto, Exercit. in sandem, Torniellum, Salianum, etc. Coeterum alter hi??? Mundi parens, antequam filii nepotesque destinatas quisque sedes peterent, Numine plenus, fara singulorum omniumque Imperiorum origines et successiones his verbis aperuit: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis. Benedictus Iebova Deus Semi, eritque Choenaan servus illius. Dilatabit Deus Iaphetum, ut habiter in tentoriis Semi, eritque Chanaan servus illorum, Gen. c. 9. v. 25. 26. 27. Quô vaticiniô sanctissimus Vir Imperium Orbis et supremam dominationem primo quidem Semi, inde Iapheti posteris tribuit, Chamaeis perpetuâ, vel suâ, vel alienâ servitute pressis: quod etiam ad nostra usque tempora constapter duravit. Nam principio penes Assyrios et Persas, i. e. Semi progeniem, summa potestas fuit. His Iaphetaei, Graeci, Romani, et qui hodie rerum totô. Orbe potiuntur, Scitharum nationes, successerunt. Quod si interdum sive Aegypti, sub Rhamse et Sesostri; sive Aethiopes, sub Tirhaka vel Tearcone; sive Karthaginenses et Poeni, potentatum in Semi et Iapheti prolem exercuisse videantur, id breve ac tumultuarium, fulgetri instar mox evanuit, et nec populorum multitudine, necterrarum spatiô, nec diuturnitate temporis, cum illorum Maieslate, comparandumfuit. Et magnum hodieque servitutis argumentum est, Aethiopas mancipia semper esse, quos insuper natura noctis colore tiuxit, sive id ex divina maledictione, sive peculiari corporis habitu c nobis penitus incognitâ ratione, neque enim, super hoc a Naturae consultis consentitur, originem traxerit. Eriam, licet Nimrodus, Chami progenies, in amoenissimos Babyloniae campos progressus, paulo post turrim Babel destructam, eius urbis imperiô raptô, brevi magnum imperium conflaverit, hand tamen diuturna illa potentia fuit, brevique post, vel ipse, vel successor eius, ab Assure victus, Semi posteritati, cui id debehatur, loco cessit, iugumque Chamo impositum est. Georg. Hornius Orbis Polit. Part. 3. p. 434, etc. Vide quoque supra, in voce Nimrod. Idem Philosophiae vorae inslaurator, cam non modo, in familia sua, vivâ voce docuit, sed et illius praecepta, si Beroso credimus, literis consignavit, aemulatus ex progenitoribus suis Sethum, de cuius columnis notus est Iosephi locus. Consedit autem in Armenia, ubi montes, qui a Mose Ararat, ab Onkelos Kardu appellantur: etiam Curtio l. s. c. 10. memorati, qui illos Cordiaeos, ut alii Gordiaeos, Gordienos vel Gordenos vocant, ubi hodieque reliquias areae conspici volunt, de quo vide Ioh. Mandev. Itinerarii c. 54. Nicol. Damascenus montem illum Barin vocat, apud Eusebium Prapar. l. 8. c. 4. Hinc idem Berosus, solis apud Armenios et Scythas Sacerdotibus, Noachi Philosophiam et docere et legere fas fuisse tradit: docuisse autem cursus astrorum et annum distinxisse ad Solis motum. Quo faciunt, quae Gentiles de Iano, quem aliô nomine Saturnum vocavêre, literis prodiderunt: quibus nominibus Noachum fuisse insignitum quidam asserunt, aliis Ianum a Saturno diversum facientibus. Prometheus enim, quem nonnulli eundem quoque cum Noacho faciunt, eo quod apud Aesehylum inter alia gloriatur, repertum suum esse currus illos nanticos, qui lineis alis vagentur per mare. Vide Muretum Var. Lect. l. 1. c. 9. Noachi potius nepos, Iapheti nempe fillus fuit. Filloss Noachi, Sem, Cham et Iaphet ipsos Orhem inter se divisisse, et Potrem cum iis in Pontum appulsum, collustratis littoribus maris Mediterranei. Semo monstrâsse Asiaticum littus, Chamo Africam a Nilo ad Oceanum usque Gaditanum, Iaphto Europam omnem cum minore Asia, adsignâsse, Pseudo Berosus refert. vide quoque Postellum, Beroaldum, et ante illos Epiphan. in Anchorato: Sed verisimilius Hornio videtur, non ipsos Noachi filios indiversas has orbis partes transgressos, verum posteros demum, cum iam in Oriente homines multiplicarentur, eo colonias duxisse: quarum causae esse solent, abundantia hominum, et natalis glebae angustia. Idem nurus eiusdem Patriarchae cum Antiquitate Sibyllas non male vocari censet: aliô nominea Chaldaeis Sambethas vocatas: Hinc et Sibylla Erythraea, quam intes omnes praecipuam fuisse consentiunt, l. 3. Noachi se nurum profitetur,Τοῦ μὲν ἐγὼ Νύμφη.Et l. 1. cum eo, in diluvio ac arca fuisse scribit etc. Vide Georg. Hornium Histor. Philos. l. 2. c. 1. de Noachicis vero praeceptis supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.